- SPONDA
- SPONDAduplex in lecto, sic enim huius latera dicta, Graece ενήλατα, interior videl. et exterior. Illa propius parietem erat, eminenti pluteô munita, quamvis non tam altô, quam ille qui ad lecti caput: atque hinc illa plutei proprie, sicut exterior, quae pluteô carebat, spondae simpliciter accepit nomen. Sic enim lectos in cubiculo collocabant Veteres, ut parieti propius admoverentur, nec in medio essent positi: et quidem ad pluteum mulieres in lectis cubicularibus cubabant, viri autem in priore sponda. Artemidorus, Τῶν δὲ ενηλάτων τὸ μὲν ἔσω ἰδίως την` γυναῖκα, τὸ δὲ ἔξω τὸν ἄνδρα. Similiter ad pluteum cubabant pueri cinaedi, unde Dolabella Caesarem, pellicem Reginae, spondam interiorem lecti vocabat. In lectis contra tricliniaribus sponda dicebatur pars interior, quae mensae admovebatur. exterior vero pluteus. Ideo puellae, et pueri, qui in delitiis, interiores accumbere dicebantur, cum in gremio amatorum suorum iacerent, nec pluteum tangerent. Scipio Africanus de Sulpicio Gallo, Qui in conviviis adolescentulus cum chiridota tunica interior accubuerit. Iuvenal. Sat. 2. v. 120.----- iacuit gremio nova nupta mariti etc.Vide Salmas. ad Spartian. in Ael. Vero c. 5. et supra in voce Anaclinterium, item Plutei. Idem Salmas. spondam interiorem, sinisteriorem expoint, ad Solin. p. 936.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.